라틴어 문장 검색

vinea submittit capreas non semper edulis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.29)
ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 104:2)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
edulibus terminatis excipiet te deversorium, quia minime aestuosum, maxime aestivum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 13:1)
igitur mane cotidiano partibus super hospite prima et grata contentio, quaenam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 3:1)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)
ieiuniis delectatur, edulibus 1 adquiescit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION